DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS †*
De concursu primae causae cum secundis ad actiones earum, pauca inveniuntur ab Aristotele aliisve philosophis dicta; a theologis vero res haec copiose disputatur. Et quantum potest ratione naturali cognosci, propria est huius loci. In qua re primo videndum est quae sit necessitas huius concursus; deinde quid sit; postea quomodo ad actionem causae secundae comparetur; ac tandem videbimus an causae secundae vel creatae habeant inter se huiusmodi subordinationem, vel ad solum Deum.
SECTIO PRIMA. AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DEUM PER SE AC IMMEDIATE OPERARI IN ACTIONIBUS OMNIUM CREATURARUM
1. Dixi in titulo per se ac immediate, quia, ex dictis disputat. praeced., constans est et certum, saltem remote et per accidens, divinum influxum necessarium esse ad actionem cuiuslibet causae creatae, quia rms

